6 Nonne hoc est ieiunium, quod elegi: dissolvere vincula iniqua, solvere funes iugi, dimittere eos, qui confracti sunt, liberos, et omne iugum dirumpere? 7 Nonne frangere esurienti panem tuum, et egenos, vagos inducere in domum? Cum videris nudum, operi eum et carnem tuam ne despexeris. 8 Tunc erumpet quasi aurora lumen tuum, et sanatio tua citius orietur; et anteibit faciem tuam iustitia tua, et gloria Domini colliget te. 9 Tunc invocabis, et Dominus exaudiet; clamabis, et dicet: “Ecce adsum”. Si abstuleris de medio tui iugum et desieris extendere digitum et loqui iniquitatem; 10 si effuderis esurienti animam tuam et animam afflictam satiaveris, orietur in tenebris lux tua, et caligo tua erit sicut meridies. 11 Et te ducet Dominus semper, et satiabit in locis aridis animam tuam et ossa tua firmabit; et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquae.
Keine Kommentare:
Kommentar veröffentlichen